monumenta.ch > Plinius > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 81
{XL} Iungitur huic buglossos, boum linguae similis, cui praecipuum, quod in vinum deiecta animi voluptates auget et vocatur euphrosynum. iungitur et cynoglossos caninam linguam imitata, topiariis operibus gratissima. aiunt quae III thyrsos seminis emittat, eius radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quae IIII, ad quartanas. - Est et alis similis ei, quae fert lappas minutas. eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus adversatur.